jure illo quod ante regem
inauguratum in interregno habuit. At sunt paucorum generum
commissa ejusmodi quae hunc effectum pariunt. At ego cum plurima
animo perlustrem, duo tantum invenio, duos, inquam, casus quibus
rex ipso facto ex rege non regem se facit & omni honore &
dignitate regali atque in subditos potestate destituit; quorum
etiam meminit Winzerus. Horum unus est, Si regnum disperdat,
quemadmodum de Nerone fertur, quod is nempe senatum populumque
Romanum, atque adeo urbem ipsam ferro flammaque vastare, ac novas
sibi sedes quaerere decrevisset. Et de Caligula, quod palam
denunciarit se neque civem neque principem senatui amplius fore,
inque animo habuerit interempto utriusque ordinis electissimo
quoque Alexandriam commigrare, ac ut populum uno ictu
interimeret, unam ei cervicem optavit. Talia cum rex aliquis
meditator & molitur serio, omnem regnandi curam & animum ilico
abjicit, ac proinde imperium in subditos amittit, ut dominus
servi pro derelicto habiti dominium.
Sec. 236. Alter casus est, Si rex in alicujus clientelam se
contulit, ac regnum quod liberum a majoribus & populo traditum
accepit, alienae ditioni mancipavit. Nam tunc quamvis forte non
ea mente id agit populo plane ut incommodet: tamen quia quod
praecipuum est regiae dignitatis amifit, ut summus scilicet in
regno secundum Deum sit, & solo Deo inferior, atque populum etiam
totum ignorantem vel invitum, cujus libertatem sartam & tectam
conservare debuit, in alterius gentis ditionem & potestatem
dedidit; hac velut quadam regni ab alienatione effecit, ut nec
quod ipse in regno imperium habuit retineat, nec in eum cui
collatum voluit, juris quicquam transferat; atque ita eo facto
liberum jam & suae potestatis populum relinquit, cujus rei
exemplum unum annales Scotici suppeditant.
Pages:
180
181
182
183
184
185
186
187
188
189
190
191
192
193
194
195
196
197
198
199